608 - TE DEUM

Te Deum laudamus: *
te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem *
omnis terra veneratur.


Tibi omnes angeli *
tibi caeli et universae potestates:
tibi cherubim et seraphim *
incessabili voce proclamant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus *
Dominus Deus Sabaoth.


Pleni sunt caeli et terra *
maiestatis gloriae tuae,
Te gloriosus * Apostolorum chorus
te prophetarum * laudabilis numerus,
te martyrum candidatus *
laudat exercitus.


Te per orbem terrarum *
sancta confitetur Ecclesia,
Patrem * immensae maiestatis;
venerandum tuum verum *
et unicum Filium;
Sanctum quoque *
Paraclitum Spiritum.


Tu rex gloriae, * Christe.
Tu Patris * sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem.*
non horruisti Virginis uterum.


Tu, devicto mortis aculeo *
aperuisti credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, *
in gloria Patris.
Iudex crederis * esse venturus.
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni *
quos pretioso sanguine redemisti.


Aeterna fac cum sanctis tuis *
in gloria numerari.
[Salvum fac populum tuum, Domine,*
et benedic hereditati tuae.
Et rege eos,*
et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies * benedicimus te;
et laudamus nomen tuum in saeculum *
et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto *
sine peccato nos custodire.


Miserere nostri, Domine, * miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,*
quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi: *
non confundar in aeternum.]

Parrocchia Maria SS.Mediatrice di Avenza
via 54033, Via Villafranca, 54, 54033 Carrara MS
Creato con Webnode
Crea il tuo sito web gratis! Questo sito è stato creato con Webnode. Crea il tuo sito gratuito oggi stesso! Inizia